115Antevolans autem reliquos nunc robore fretus.
Mecum audes conferre manum, ac te opponere contra.
Infortunatis vero genitoribus orti
Occursare mihi, & soliti expectare ruentem.
At siquis Superum cœlo es delapsus ab alto,
120Non ego cum magnis tentarim proelia Divis.
Nam neque contemptor Divum vixisse Lycurgus[1]
Ille diu fertur, gelido qui in vertice Nisa
Nutrices ausus Bachi violare bipenni.
Atque illæ abjectis petierunt invia thyrsis
125Bachus præcipiti se misit in æquora saltu,
Exanimemque sinu, ac trepidum formidine fovit
Alma Thetis; Jovis ira tamen pro talibus ausis
Orbatumque oculis, fatuque indigna ferentem
Invisum Diis Toenarias detrusit in undas.
130Quod si mortali præfers te e sanguine cretum,
Huc propera, invenies vitæ hoc in pulvere metam.
Hyppolochi contra fatur generosa propago
Quid nostrum genus exquiris, fortissime Grajum?
Una quidem[2] est homini, foliisque virentibus ætas,
135Conditio atque eadem; Autumni ceu frigore primo
Illa cadunt, mox vere novo nova germinat arbos,
Progenies sic illa hominum perit, altera surgit.
Sed si tantus amor stirpem cognoscere nostram,
Adgrediar, toto quanquam notissima coelo est.
140Urbs Ephyre Argorum colitur fundata recessu.
Sisyphus hanc tenuit sedem astutissimus olim,
Sisyphus Æolides Glauci pater, hocque parente
Bellerophon natus, robur cui munere Divum,
Eximiumque decus formæ: hunc nil tale merentem
145Urbe procul patria, Lyciae amandavit in agros
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/119
Appearance
Haec pagina emendata est