Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/122

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Laodamia truces Erebi descendit in umbras.
Me Hyppolochus genuit, meque ipse in Pergama misit
 300Multa jubens prisca ut premerem vestigia Patrum,
Quique Ephyram, & Lyciae campos coluere feraceis.
Hac de stirpe virum, atque hoc sanguine glorior ortus.
Vix ea fatus erat, Tydides lætus in alta
Defigit tellure hastam, placideque profatur:
 205Agnosco vetus hospitium, & pia foedera avorum.
Edibus in patriis claram nam Bellerophontem
Œneus excepit quondam, nocteisque, diesque
Bis denas, epulasque inter sibi dona vicissim
Pulchra dedere, Eneus fulgentem murice baltheum,
 210Ille autem pateram signis, auroque rotundam,
Hancque domi, veniens Trojana in bella, reliqui
At Tydeum haud equidem memini, nam parvulus infans
Ubera prensabam quum Grajum exercitus ingens
Ingenti periit Thebarum ad moenia cæde.
 215Ergo tibi mediis hospes fidissimus Argis
Semper ero; mihi tu in Lycia, si forte profectus
Quondam illuc fuerim, gladio vitemus, & hasta
Sed petere alterutrum: Lyciorum, & corpora Teucrum
Plurima sunt nobis, sunt & tibi plurima Grajum,
 220Quos sævire licet contra, atque sternere ferro.
Nos interque etiam clypeos mutemus, & arma,
Pignus amicitie sanctum, hospitiique paterni
Argumentum ingens Teucris, Danaisque comatis.
Vix ea, desiliuntque rotis, poscuntque vicissim,
 225Dantque fidem, & junctis instaurant foedera dextris;
At Glauco miserum turbarunt numina sensum,
Qui pretiosa volens[1] dederit pro vilibus arma,
Aureaque arma volens qui permutarit ahenis.

  1. V. 227. Qui pretiosa volens. Hi duo versus apud Homerum quatuor verba sunt. Χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοι' ἐννεαβοίων, id est Aurea, pro aeneis, & centum bobus æstimata, pro iis quæ vix novem bobuσ æstimari possent.