Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/126

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 310Tot forteis cecidisse viros, & Pergama circum
Jam prope bis quinos Martem exarsisse per annos?
Castigasque alios ductor, stimulasque moranteis,
Tu cessas? Cessa; at tectis jam flamma minatur.
Sic Hector, Paris at contra pulcherrimus infit:
 335Nequaquam sine jure mihi indignaris inerti,
Optime Priamidum, hæc autem tibi vera fatebor
Non etenim aut odio in Teucros, irave maligna
Abstinui pugna, aut me in propria tecta recepi,
Sed fractum ut moerore animum, curisque levarem.
 330Nunc tamen in Martem dictis haud mollibus uxor
Impulit ancipitem, satiusque hoc rebar & ipse.
Nec siquidem has exosa manus[1] victoria semper
Fugerit, ergo mane dum tristibus induor armis
I præ, vel magis, ad portas jam te assequar altas.
 335Hæc Paris, at fratrem adfatur sic pulchra Lacaena:
O frater, mihi si fratrem te dicere fas est,
Hoc utinam caput emissum vix lucis in oras
Aut malus in rupeis, atque in deserta tulisset
Ventorum turbo, aut pelagi spumantis in alto
 340Gurgite mersisset, fierent tam dira priusquam.
Sed voluistis enim Superi, & sic fata ferebant.
Conjugis at potui melioris dicier uxor,
Cui non prorsus honos, neglectaque fama fuisset;
Huic autem neque mens illo nunc pectore constat,
 345Constabitve unquam, donec det sanguine poenas.
Tu tamen, o patriæ columen, Paridisque, meique
Quem scelera insontem bello immersere cruento,
Ingredere, & fessos artus furare labori
Tantisper, nos at miseri, quos ætheris alti
 350Hanc posuit pater in sortem, famosa feramur
Omnibus ut quondam, ridendaque fabula linguis.

  1. ↑ V. 332. Has exosa manus. Similis loquutio Turni apud Virgilium in 12.
    Non adeo has, exosa, manus victoria semper
    Fugit.