Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Signa poli, aut avium cantus, vel nuntia veri[1]
Somnia, namque horum est summus quoque Jupiter author.
 75Forte canet cur tot miseris iratus Apollo
Pessima molitur Graiis, neglectave sacra
Aut vota incuset Divum non reddita templis.
Plurima tum nostri languens cadat hostia dextris
Placemusque Deos. Dixit, siluitque repente.
 80Tum mediis surgens effatur talia Calchas,
Calchas Thestorides, Vatum optimus, omnia namque[2],
Quæ sunt, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur
Olli nosse datum, quo per tot inhospita saxa,
Incertasque vias pelagi duce Dorica classis
 85Sigeum ad litus, Phrygiasque advenerat oras.
Ille autem. O Superis Pelei dilecta propago,
Abstrusas rerum causas, & Apollinis iras
Pandere voce jubes, pandam, modo vera profari
Calchanti liceat, timeo nam sceptra tenentem.
 90Valde etenim irati metuenda potentia Regis
In sibi subjectos: simulet licet, ilia rodit,
Et semel admissum sedet alto in pectore vulnus,
Nec fatum effugias; quod si mihi vera canenti
Laturum auxilium spondes, nil demorer ultra.
 95Sic Calchas, Pelei contra sic filius orsus:
Fare quidem quæ arcana tibi Dij cumque revelant,
O pater, haud etenim quisquam (sacra numina testor,
Dilectumque Jovi Phoebum ) nec maximus ipse
Grajorum ductor, dum spiritus hos regat artus

  1. ↑ V. 73. vel nuntia veri Somnia, ) Somnia universim observare vetitum est Deuter. 18. Non erit in te, qui observet somnia; quandoque tamen veri nuntia fuisse, & horum Deum singulari quodam modo authorem esse testatur divina Scriptura dicens: Siquis fueris inter vos Propheta Domini in visione apparebo ei, vel per somnium loquer ad illum. Deuter. 32. quando enim sopor irruit super homines, dormiunt in lectulis tunc aperit aures virorum (Deus) & erudiens eos instruit disciplina, ut est apud Job.
  2. ↑ V. 81. Omnia namque, ) Versum hunc Protheo accomodavit Virg.