Nam neque te credam Teucrum tetigisse laborem.
At tristeis jam pone minas: sat luce sub ista
25Funebribus, Martique datum, requiescere turmas
Nunc sine, mox iterum pugnas, Martemque retractent,
Donec erit finis, Priami regna inclyta quando,
Resque Asiæ vobis concessum evertere fatis.
Huic Dea nil renuo, mitte hanc de pectore curam.
30Qui tamen ardenteis animorum extinguier æstus
Posse putas? Contra adfatur quam Phoebus Apollo:
Hectoris invictum robur, mentemque ciere
Fert animus, velit ut solus se opponere soli
Cui Danaum cumque, & sævo contendere Marte.
35Ductores Grajum indignantes, Hectora contra
Ire parent, juvenisque ausus frænare superbos.
Sic Phœbus, paretque Deo Tritonia Pallas.
Audiit hæc Helenus, Phoebo quo charior ullus
Non fuit, aut cœli auspiciis præstantior alter.
40Advolat, & fratrem verbis adfatur amicis:
Optime Priamidum, fraternis credere dictis
Anne velis? Teucros, Grajosque hinc inde comanteis
Stare jube. Tu ductorum in certamina quemque
Dura voca, nec enim hic vitæ tibi terminus hæret.
45Hæc me Dii docuere, viceis sic torquet Olympus.
Sic ait, insiluitque Hector, totosque per agros
Stare jubet Troas, Grajorum sistit Atrides
Inde acies, sedet & Phœbus, sedet aurea Pallas
Ingentem Jovis ad fagum, ramosque comanteis
50Vulturibus similes, taciti gaudentque tuendo
Bellatorum acies clypeisque, hastisque coruscis,
Horrenteisque agros galeis, ceu flamine primo
Surgentis Zephyri ponto diffunditur horror,
Nigrescuntque undæ: mediis tum Trojus Hector:
55Dardanidæ, & vos Grajorum gens optima bello,
Accipite hanc, quæ nunc animo sententia surgit.
Foedera quandoquidem fecerunt irrita Divi,
Et mala Saturno genitus molitur utrisque
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/133
Appearance
Haec pagina emendata est