Induerat super, & fulvo concluserat ære:
Hunc ille anteferens prope constitit, atque ita fatur:
205Experiare licet, Teucrum fortissime, nunc ò
Solus cum solo, Argivum quos agmina Reges,
Ductoresque ferant Pelidem præter Achillem
Hostileis rumpentem acies, animumque leonis
Pectore gestantem, qui nunc in puppibus altís
210Lenta fovens odia in Regem indignatur Atridem
Sunt, inquam, plures, tecum qui cernere ferro
Possuntque, ardentque,idque etiam nos possumus, aude.
Hector ad hæc: Quid me, vir præstantissime, verbis,
Imberbem veluti puerum, mollemve puellam
215Martis ut ignarum terres? callemus & artem
Nos pugnæ,& clypeum nunc destrum,nuncque sinistrum
Circumferre manu, aut volucres inflectere currus,
Vel gressum ad sævi numeros componere Martis.
Nunc tamen hæc valeant, nec te tantum artibus ullis,
220Sed vi (possim utinam) ferroque invadere aperto
Est animus. Dixit, telumque emisit in auras
Turbine contortum ingenti, taurinaque terga
Sex ictu secat, & tegmen perrumpit ahenum;
Septena sed enim postremum in pelle resedit.
225Deinde hastam intorquet validam Telamonius heros,
Illa per & clypei tranat septemplicis orbem,
Loricamque rigentem auro, & mollem ilia juxta
Perrupit tunicam, flexu sed corporis Hector
Vix fatum effugit. Vulsis tum cominus hastís
230Carnivori veluti nemora inter densa leones
Fulminei vel apri, immensum queis pectore robur,
Alter in adversum ruit, & prior Hector in hostem
Pinum agit ingentem, verum alto ferrea cuspis
Ære sonat pulsa, & terram reflexa momordit.
235Ast Ajax scuti extremas connixus ad oras
Cervicem super Hectoreo de corpore stringit.
It cruor at non Priamides hoc segnior Hector
Secessit retro, & saxum, quod forte jacebat
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/138
Appearance
Haec pagina emendata est