Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 100Tentabitve minas, aut pœnas exiget ullas:
Dixerat, & posita Calchas formidine fatur:
Non vos ulla premunt Superis non reddita vota,
Hostia non neglecta, viri, contemptave templa.
Hæc Chrysis lacrima, despectaque vota reposcunt
 105Immeriti Vatis, spretique injuria Phobi,
Nec prius absistent quam filia pulchra parenti
Reddatur misero, taurorum & corpora centum
Pinguia Chrysæas Sminthei mactentur ad aras.
Omnia tunc Divis contingent vota secundis.
 110Talia dicentem jam dudum spectat Atrides
Mentis inops turbata agitat præcordia sanguis,
Torvaque, ceu geminis ardebant lumina flammis,
Tunc sic adgreditur, verbisque adfatur amaris:
O Calcha, vates mihi semper lævus, eamne
 115Causam cladis, ais, quod splendida munera Chrysis;
Et gnatam abnuerim longævo tradere patri?
Atque equidem verum ut fatear, mihi gratior unquam
Femina nulla fuit: non illi corpore, vultu,
Flore juventutis, mentis vel dotibus ullis
 120Ipsa Clytemnestra antestat pulcherrina conjux.
Verum age, jam tradam, populi nam vita, salusque[1]
Lex mihi prima fuat: vos autem digna parate
Dona duci. Solusne inter tot millia princeps
Muneribus caream, aut partis spoliabor inultus?
 125Vix ea, quum contra fatur sic dius Achilles :
Maxime Grajorum ductor, quas possumus omnes
Pro pietate tua, pro tot tam fortibus ausis
Solvemus grates; at præmia solvere digna
Qui possint Danai? nihil in commune relictum
 130Aut positum in medio est, prædam qua quisque potitus,

  1. ↑ V. 121. Salusque ) Allurum ad sapientissimum illud effatum apud Romanos. Salus populi suprema lex esto. Fuas autem Archaismus est, quo non semel usus est Virgilius.