Hectora nos contra properemus: noverit utrum
Tydidæ in manibus satis hæc insaniat hasta.
Sic infit, paretque senex, currumque jacentem
Eurymedon, Sthenelusque sibi sumpsere ferendum:
110Tum pictos scandit currus Diomedis uterque.
Arte laboratas tractabat Nestor babenas,
Verberaque insonuit, confestimque Hectora propter
Adstiterunt primus Tydides surgit in hastam,
Eniopeumque ferit famulum, frænosque tenentem
115Thebaeo genitum, telumque in pectore condit.
Sternitur infelix aliena morte[1], ruitque
Frigidus ab curru tristeis anima ivit in umbras.
Infremuit Socii casu concussus acerbo
Trojugenuum ductor, perque agmina tota peritum
120Circumit aurigam vestigans; obvius agris
Iphitides Archeptolemus forte adstitit: olli
Fræenaque cornipedum, & curam committit equorum.
Tum vero ingenti perculsi clade sub altos
Fugissent muros Teucri, tremerentque reclusi
125Imbelles veluti stabulis cingentibus agni,
Adspectans sed enim genitor Divumque, hominumque
Intonat horrendum, candensque e nubibus atris
Ante rotas fulmen jaculatur, equosque frementeis,
Sulphuris[2] atque ingens per campos flamma refulsit,
130Correptique metu subito sub curribus altis
Æripedes sternuntur equi, labuntur habenæ
Nestoris è manibus, Diomedemque ore trementi
Adloquitur senior: Naveis, & tuta petamus
Castra fuga, o Tydeo gnate, stant numina contra
135Nunc Teucris, Priamoque favet Saturnius: olim
Forte etiam & nobis: non cæli obstantia fata[3],
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/150
Appearance
Haec pagina emendata est