Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/151

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Consiliumque Jovis mutare, aut vincere quisquam
Terrigenum speret quanquam fortissimus, uno
Omnipotens quando genitor movet omnia nutu.
 140Talia Nelides, Tydei sic filius infit
Recta mones, pater; illa animum sed cura remordet.
Hector enim quondam Teucrum stipante corona
Tydeo jactabit gnatum sibi terga dedisse
Armatum campis. Hæc olim, terra dehiscat
 145Sed mihi lata prius. Jactantem talia Nestor
Solatur verbis: Alios hoc dedecus, haud Te,
Chare, manet, non Dardanidæ, non talia matres
Credent Iliades, juvenes quarum ipse maritos,
Et gnatos crudo misisti in Tartara ferro.
 150Sic fatus convertit equos, & castra petentum
Miscet se turmae; at Teucri telisque fatigant,
Et clamore viros, cristatusque incitat Hector
Tydidem, & verbis fugientem irridet amaris:
Tydide, non prima tibi subsellia mensis,
 155Extaque, nec pleno crebros crateras Jacho,
Ut quondam Regesque dabunt, proceresque Pelasgi.
I, pete tuta fuga, imbellis, mollisque puella;
At non me fugiente arceis, atque alta subibis
Pergama, captivas nec matres puppibus altis
 160Abduces, prius hac mittam te in Tartara dextra.
Sic fatur. Ter Tydides convertere bigas,
Terque virum statuit jactantem invadere ferro,
Terque etiam Idæis ab montibus intonat æther,
Auspice prælucet Teucrum & victoria cœlo.
 165Hector at ingenti compellat voce phalanges:
Nunc,nunc bella manus poscunt, Lyciique, Phrygesque,
Ab Jove nunc concessa favet victoria Teucris
Imminet exitium Danais dementibus, hunc qui
Viribus Hectoreis imbellem opponere murum,
 170Trajectu & facilem tentarint ducere fossam.
Vos, ego quum naveis cursu pervenero ad altas
Ferte manu flammam memores, ipsasque, virosque