Torpenteisque fuga sternebat Dardanus Hector.
Inde ubi jam vallo tuti, fossaque latebant
315Hortantur sese mutuo, Divosque precantur
Clamore ingenti, erectisque ad sidera palmis
Ast Hector celeres agit hinc: agit inde quadrigas
Gorgoneos oculos, Martique simillimus ora.
Regia tum Juno Danaos miserata paventeis
320Infremit, & magna adloquitur sic voce Minervam:
Chara Jovis proles, Danaosne extrema ferenteis
Hectoris unius patiemur robore cædi?
Nonne vides quantis miseri ærumnisque, metuque
Attoniti lugent? quartum furit Hector in armis?
325Huic Pallas contra. Atque animas centum ille dedisset,
Argivumque manu patriis cecidisset in arvis;
At pater ille meus furiis agitatus iniquis
Infensusque mihi hos animos, dextramque moratur;
Nec meminit quibus afflictum curisque, malisque
330Rege sub Eurystheo gnatum[1] servavimus olim
Moerentemque animo, ac Divos clamore vocantem.
Auxiliumque dabam misero, mostumque levabam;
At mihi venturi mens si præsaga fuisset,
Tartara quum petiit, ferrato & cardine portas
335Ore canem triplici æthereas ducturus ad oras,
Non utique Stygiæ fugisset stagna paludis.
Despicimur sed enim, Thetidis dum Jupiter exlex
Obsequitur precibus, quondam queis Diva profusis
Demulsit complexa genu, mentumque prehendit
340Offensum acidæ ut gnati repararet honorem.
Fors erit ut nostri indigeat, gnatamque vocabit.
Nunc currus tu, Diva, para, bijugesque frementeis
Donec ego Jovis in tectis cruda induor arma.
Videro num nobis ducentibus agmina_Grajum
345Patre satus Priamo cristatus gaudeat Rector.
- ↑ V. 330. Gnatum. Herculem Jovis ex Alcmena filium. De hac fabula, Cerbero Cane ac descensu Herculis ad inferos late Ovidius.