55Verum age, te quoniam longis provectior annis
Esse feror, loquar, & percurrens singula dicam,
Quæ non Atrides, Danaum nec spreverit alter.
Exlex ille, tribusque, larisque indignus, & expers,
Qui intestina odia, & civileis foverit iras.
60Nunc, lecti comites nocti cedamus, & umbræ,
Vos cœnam instruite, & muros, fossamque præaltam
Custodes, juvenum lectissima robora propter
Stent vigiles, tu, magne, jube; ad te spectat, Atride,
Ductores, lectosque Patres simul excipe mensis.
65Plena jacent vino tentoria, sæpe recentes
Quod tibi Threjcio vexere ab litore puppes,
Atque instructa penus dapibus, sceptroque potenti
Pluribus ipse præes, plureisque audire juvabit,
Optima suadenti parere; nec utile quicquam
70Nunc Danais mage, qua prudens, rectumque, probumque
Consilium, prope jam ratibus quando imminet hostis,
Vicinæque micant flammæ. Quis calia cernens
Non tremat? Hæc nox, hæc, inquam, servabit Achivum,
Disperdetve semel classem. Sic ore loquutus.
75Paretque Atrides actutum, liminaque extra
Custodes properare jubet, Thrasymedea primum
Nestoridem, Ascalaphumque, & Jalmenon armipotenteis
Merionemque, ac Deipirum, atque Apharea superbum,
Et magno Creonte satum Lycomedea magnum,
80Custodum septem ductores, corpora lecta.
Quemque manus juvenum sequitur fortissima centum,
Hasta quibus manibus, murumque, interque profundam
Considunt fossam, & crebris ager ignibus ardet.
Accinguntque omnes dapibus, vinoque vetusto.
85At parte ex alia clari in tentoria Atridae
Conveniunt proceres Danaum, mensisque recumbunt.
Postquam extincta fames, Nestor sic farier infit:
Maxime Grajagenum, atque Atreo dignissima proles,
Tu mihi principium sermonis, & exitus idem,
90Jupiter omnipotens regni cui sceptra regenda
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/164
Appearance
Haec pagina emendata est