Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/172

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Insuper & vel quæ Orchomeni[1] servantur in arce,
 330Vel Pelusiacis[2] quæ gaza recondita Thebis,
Centenæ quibus ærato stant cardine portæ
Perque harum quamque armati egrediuntur in agros
Bis centum juvenes, & equi, currusque sonantes :
Nec mihi si totidem quot arenæ,& pulveris usquam est,
 335Non me, inquam, flectat. Sanctum est[3] de Rege superbo
Quas possum, integras de crimine sumere pœnas
Me Atridæ generum? non si formosior illi
Vel Venere Idalia, vel Pallade cultior ulla
Gnata foret. Meliora suis connubia poscat,
 340Imperioque parem generum. Mihi visere fineis
Si obtigerit patrios, uxorem moribus aptam
Ipse dabit genitor Peleus: sunt Hellade, sunt &
Glebosa in Phtia Regum de stirpe potentum,
Insignesque opibus, forma & præstante puellæ.
 345Illic pacatam grata cum conjuge vitam
Lætus agam, campisque fruar, gazaque paterna
Nam mihi quid vita melius, quid charius ipsa?
Non gazæ ingentes, olim quas pace serena
Monibus Iliacis, Priamique recondier arce
 350Fama fuit, non quas sacras ad Apollinis aras
Pytho in saxosa[4] stridentia limina claudunt,
Namque greges, pingueisque boves, tripodasque coruscos,
Eripedes & equos vi, aut arte paraveris; at non
Emissam semel ore animam revocaveris ullis

  1. ↑ V. 329. Orchomeni. De divitiis apud Orchomenum asservari solitis meminit etiam Thucydides.
  2. ↑ V. 330. Vel Pelusiacis. Aegyptiis Thebis, que ideo Hecatompylae dictae sunt.
  3. ↑ V. 335. Sanctum est. Stat animo fixum, atque immobile.
  4. ↑ V. 351. Pytho in saxosa. Ita dicta Delphos quod ibi Apollini Pythio, aut Pythonis interfectori templum dicatumi esser, unde Pythia Sacerdos, & Pythonissa. Ditissimi hujus templi meminit quoque Thucydides.