Ormenidae fugiens. Pulchra nam pellicis ille
Captus amore gravi, curis torquebat amaris
Uxorem, matremque meam, genibusque prehensis
395Illa gemens ignominiam me sæpe puellæ.
Solicitare thorum, atque infensam reddere patri
Orabat, flebatque rogans, cessique roganti.
Resciit ut genitor, magna 'utque excanduit ira
Multa Deos Erebi horrendos, Dirasque precatus
400Ne ex me unquam genitam prolem amplexuve foveret,
Exciperetve suis genibus. Nec passus inaneis
Ire preces Deus infernus, Proserpinaque ultrix.
Ergo domo aufugere, & vultus vitare paternos
Constituo (atque ipsum ferro obtruncare corusco
Mens fuerat; sed enim furias, irasque tumenteis
405Nescio quis fregit Deus, atque opprobria vulgi,
Obiecitque animo turpis convicia famæ,
Ne patris occisor Grajum sermone notarer.)
At me fida manus juvenum, lectique sodales
Stabant assidui circum, & tectum omne tenebant.
410Flexipedesque boves multos, multasque bidenteis,
Setigerosque sues multa pinguedine lectos
Torrebant flammis, ac dulcia vina bibebant
Irati senis, ac semper Vulcanius ignis
Porticibusque alter sublimibus, alter & aulæ
415Vestibulo in primo, atque occlusæ ad limina portæ
Per nocteis arsere novem, vigilesque cubanti
Custodes aderant; decima sed nocte per umbram
Eripui memet tacitus, portasque refregi
Custodesque latens, famulasque inde Helladis urbeis
420Lustravi profugus multas, Peleja donec
In regna, inque ovium felicia pascua veni
Glebosa Phtiæ. Hic Peleus me in tecta recepit
Addit equos, pingueisque agros, urbeisque superbas,
Unicus ac veluti, patrisque senilibus annis
425Progenitus, gazæque ingentis filius hæres
Regi charus eram, & pinguis confinia Phtiæ,
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/174
Appearance
Haec pagina emendata est