Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/178

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Consulat ut patriæ, simul atque ingentia dona
Polliciti, Calydonis ubi pinguissimus arvus,
 520Quinquaginta olli lectissima jugera, partim
Apta bobus, partim donis felicia Bachi.
Orabatque senex Oeneus, agitator equorum,
Sublimem ascendens thalamum, orabantque sorores;
Ipsaque mosta Parens passis Althæa capillis.
 525Incassum tamen: orabant juvenesque coævi,
Charorumque manus, duram neque flectere mentem
Hi potuere, domos donec jam densius agmen
Curetum ingrueret, murorum & culmina summa
Arderent flammis hostilibus, altaque tecta.
 530Tum vero lacrimis oculos perfusa nitenteis
Uxor chara virum hortatur, defletque recensens
Quæ mala cumque pati pueri, innuptaque puellæ,
Atque senes soliti imbelles, juvenesque, laresque,
Altaque templa Deum, captivaque corpora matrum,
 535Quum Regum iratas inflat victoria menteis.
Hæc ait, accenditque animum, rutilantiaque æra
Actutum induitur, mediosque erumpit in hosteis,
Præcipitesque metu, attonitosque eliminat urbe.
Nec tamen ille agros, promissaque munera Patrum
 540Accepit, voluitve; malum sed præmia citra
Reppulit indulgens animo, non hanc tibi mentem
Coelicolum quisquam indiderit, charissime, longe
Hoc & deterius, foret atque indignius: ergo
Accipe dona pius, sic te Grajum agmina cuncta
 545Ethereum veluti numen cernentque, colentque
Quod si non donis incas fera bella receptis
Non cultu simili, aut simili gaudebis honore.
Hæc senior, Thetidis contra sic filius infit:
O mihi chare Pater; Divis & chare supernis,
 550Non equidem tali indigeo, aut delector honore.
Sat mihi honoris erit Jovis inculpata voluntas
Qua ad naveis, calidos dum spiritus hos regat artus
Atque habilis membris insit vigor, usque manebo.