Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tela prement, miseris usquam prodesse, cadantque
Hinc, atque hinc plures, homicidaque saeviat Hector.
Despectum frustra tum voce vocabis Achillem.
 230Dixerat, & sceptrum projecit turbidus aureis
Distinctum clavis, nec Atridem segnior urget
Ira intus, mediis autem Neiejus heros
Consurgit Nestor, qui facundissimus unus
Inter bella fuit, vel quo non dulcior ulli[1]
 235Suada sedet labris. Bina olli elapsa recedunt
Tempora, progeniesque hominum, queis aetheris auras
Hauserat ille Pylo pariter nutritus opima,
Tertia regnanti jam dudum volvitur aetas:
Tunc sic adloquitur prudens, & pectora mulcet:
 240Proh Superi, nos fata manent,nos tristia Graios,
Tam magis illa satis Priamo, Regique parenti,
Laetaque Dardaniae pubi, quum norit Achivos
In se odiis certare duces, quibus inclyta virtus
Consiliumque praecise dedit, jus, fasque tueri.
 245Quin potius parete mihi, longissima rerum
Cui experimenta favent, annisque edocta senectus.
Namque olim juvenis[2], florens quum prima decoras
Vestiret lanugo genas, prima agmina duxi
Sub ducibus longe egregiis, ea cernere facta,
 250His solitus duros Martis tolerare labores.
Quos, quantosque viros, o Dij! Ceneusque, Driasque,
Exadiusque, & Pirithous, similesque Deorum

  1. ↑ V . 234. vel quo non dulcior ulli ) Triplex eloquemie genus distinguit Homerus, a quo deinde Tullius , Longinus, & posteriores Critici. Suavitatem, atque orationis dulcedinem hic tribuit Nestori, brevitatem , & argutiam Menelao, vim, copiam, & majestatem, Ulyssi. Primum Gorgiae, secundum Isocrati, tertium Demostheni similem dixeris, aut si Latinos mavelis, Nestorem Plinio juniori, Menelao Lucium Senecam, Ulyssi Tullium compara.
  2. ↑ V. 247. Namque olim juvenis, ) Nestor ut quovis sene senior, ita ad nauseam usque, laudator temporis acti se puero. Quae in hac Nesteris oratione reprehendit Volterius, futilia sunt.