585Optime Grajugenum ductor, Telamonia proles,
Ex animo dixisse mihi, nec inepta videris;
Cor tumet ira autem, quoties injuria mentem
Atridesque subit, qui me ut tellure creatum[1]
Vile habuit caput: ergo ite, atque audita referte.
590Haud etenim pugnas ineam, Martemque cruentum
Donec Myrmidonum ad naveis pervenerit altas
Laomedontiade Priamo satus Hector, Achivum
Agminibus stratis, accensisque igne carinis.
Scilicet ille furens quamquam, tentoria Achillis
595Non, reor, invadet, stantemque ad litora puppem.
Talia fatus erat, pateris ac vina rotundis
Legati libant, deinde in tentoria tendunt.
At sociis Patroclus, famulisque, insternere lectum
Phoenici jubet, adproperant, & vellera primum
600Multa ovium insternunt, nivei, & subtilia, lini
Texta super, paretque senex, stratisque recumbit.
Nec procul inde alti tentorj in parte reposta
Pelides cubat, hunc propter Phorbante creata
Lesbia stat Diomede, oculos, atque ora Deabus
605Adsimilis, Patroclo ast Iphis pulchra accubat, olli
Quam dedit Aeacides alta quum moenia Scyri,
Atque opulentam arcem ferro expugnaret Eniei.
Ut vero ad naveis, atque in tentoria Atridae
Legati adveniunt, magnis crateribus ipsos
610Certatim excipiunt proceres, urgentque, premuntque.
Tum prior Atrides: Argivæ gloria gentis,
Eja age dic, parat an ratibus succurrere longis?
An durus renuit, servatque in corde furorem?
Ast Ithacus: Renuit, teque, & tua, maxime Regum,
615Munera contemnit ferus, implacabilis ira,
Te tibi consulere, & ratibus jubet, ipse minatur
- ↑ V. 588. Ut tellure creatum, Pers. Sat. 5. Praesto est mihi Manius heres. Progenies terrae.