Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/181

E Wikisource
Haec pagina emendata est

In patriam reditum, simul ac lux fulserit alma;
Idque aliis suadere volet, namque Ilion, inquit,
Vertere non dabitur Danais. Hæc maximus Ajax,
 620Præconesque ambo referent, si audire juvabit.
Phoenicem sese ut patrias comitetur ad oras
Secum habet, invitum sed enim non ducere tentat.
Talia voce refert, Danai obstupuere silentes.
Tydides tandem mediis sic fervidus infit:
 625O utinam nunquam Aeacidem, Rex maxime Grajum,
Flectere tentasses precibus. Satis ille superbus,
Elatusque alias, nunc vero elatior, atque
Deterior longe, quum tot Regesque, ducesque
Viderit, afflictasque acies sibi tendere palmas.
 630Quare hunc mitte, precor. Maneat, vel litore solvat.
Mox repetet pugnas, animus quum suaserit audax
Hancque olli indiderint cœlestia numina mentem
Nunc fessos reparate artus potuque, ciboque
Et somnos capite, (hoc robur mortalibus ægris
 635Hæc vis) & roseo Phœbus quum fulserit ortu,
Ante rateis equitum turmas, peditumque locatas
Hortare, Atride, atque aciem duc primus in hostem.
Hæc ait, assensere omnes, vocemque loquentis
Mirati, atque animum. Tum Diis libamine facto
 640Ad naveis tendunt, alta ac tentoria quisque,
Et stratis placidi carpebant munera somni.