85Decrevit pater, hos animæ[1] subduxerit artus
Pallida mors donec, rigeantque hæc frigore membra.
Nam neque me fessum[2] somnus capit; & salit intus
Cor motu insolito, attonitaque huc mente revolvor
Atque illuc, perque ossa tremor labefacta recursat,
90Arroditque animum impendentis cura pericli.
Ergo age, te quoniam blandæ indulgeres quieti
Par timor haud patitur, custodum invise cohorteis
Nunc mecum, ne forte gravi gens fessa labore
Se dederit somno excubiarum oblita, suique.
95Hostis adest quippe. An scimus num nocte sub alta
Improvisa phalanx, & Dardanus ingruat Hector?
Olli Nelides: Argivum maxime ductor,
Pone metum, nec enim quæ cogitat omnia cumque
In nos Priamides, dabit olli Jupiter, ipsi
100Quædam etiam subeunda manent, & plura si Achilles
Tandem odiis positis ingentem assumpserit hastam.
Te facilis sequar, ast Ithacum, clarumque vocari
Tydidem vellem, & magno Telamone creatum,
Deucalidemque ducem[3]; sed longe ab navibus absunt
105Ajacisque, atque Idomenei tentoria nostris.
Afforet hic nobis utinam Menelaus Atrides.
Ille autem (fas vera loqui, fraternaque fratri.)
Forsan lentus adhuc utramque stertit in aurem,
Ductores ipsum quando expediebat Achivos
110Supplicibus precibus, blandisque inflectere dictis.
Namque premit vis sæva mali, atque urgemur ubique.
Talibus orabat senior, cui hæc fatur Atrides:
O Neleo sate, sæpe quidem accusare merentem
Ipse ego suadebam, Martis quandoque laborem
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/185
Appearance
Haec pagina emendata est