Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/187

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Impositi capita, erectæ tum cuspide in ima
 145Stant hastae, & Jovis altisoni ceu fulgur, ahena
Luce nitent procul. Agrestis super ille jacebat
Pelle bovis magna, pictisque tapetibus altam
Cervicem effultus. Propter Nelejus heros
Constitit, & pede concussum somno excitat alto,
 150Castigatque moras dictis: Tydeo sate, surge.
Quid noctem stertis solidam? Non ille profecto
Dormit Priamides Hector. Trojanaque pubes,
Sed tumulos vigiles obeunt, ratibusque minantur,
Jamque aderunt. Stratis tum protinus ille relictis
 155Exilit, ac tali compellat Nestora voce:
Crude senex[1]; cedes quando, parcesque labori?
An deerat juvenum quisquam, qui exciret Achivum
Castra obiens proceres a verum indulgere senectae
Non tu unquam, longis poteris seu vincier annis.
 160Vera quidem memoras, Nestor Nelejus inquit,
Nam mihi sunt etenim gnati, qui hæc jussa capessant,
Sunt populi & plures; sed enim vis ultima cogit,
Grajorum ac tenui pendent fata omnia filo.
Vitæ, inquam, exitij aut miseri, tristisque ruinæ.
 165Ast tu (namque viges annis, & flore juventæ)
Siqua mei pietas, huc Idomenea vocato
Ajacemque, precor. Taleis dat pectore voces.
Ille autem tegmen torquens immane[2] leonis
Fulvum humeros circum, & ferratam cuspide longa
 170Corripiens hastam, subito mandata facessit.
Adducitque viros, stationemque agmine facto
Visere custodum adproperant, tacitique propinquant.
Ut ventum in sedeis, ipsos vigilesque, sedenteisque
Invenere duces, cinctosque nitentibus armis,

  1. ↑ V. 156. Crude senex. Diomedes senem sibi charissimum demulcet et laude quam ipsi gratissimam esse sciebat, quam bonus ille vir deglutit statim.
  2. ↑ V. 168. Torquens immane. Ut Aventinus apud Maronem in 7.