Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/189

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 210Ecce adsum[1], o Socii, Teucrorum in castra paratus
Per medios penetrare globos; quod si mihi quisquam
Se se addat comitem, fuerit fiducia major.
Eventus nec enim facile præviderit omneis,
Fugerit aut unus[2]; geminis audacia crescit
 215Consilio, atque ope. Sic loquitur, movitque superbos
Regum animos dicto, & socios se adjungere laudi
Ajaces ardent gemini, Mavortia proles,
Merionesque, & Nelida natus Thrasymedes,
Atque Atreo genitus Menelaus, & acer Ulysses.
 220Quos inter placido fatur sic pectore Atrides:
Tydeo gnate, viden' tibi quot se adjungier optant
Grajorum proceres? Hos inter robore, & armis
Delige præstantem, nec te ulla[3] potentia regni,
Aut genus ab recti transversum tramite flectat,
 225Non timor, ant pudor. Hæc ductor, de fratre timebat
Nam sibi. Tydides rursum sic ore loquutus:
Quem socium adlegerem divinum oblitus Ulyssem?
Atque agere, atque pati, ingenteis, cui in pectore vireís
Indidit atque animos flava tutela Minerva.
 230Cujus & in me notus amor, studiosaque mens est.
Hoc comite haud dubite ardenteis penetrare per igneis.
Consilio valet usque adeo, & prudentibus ausis.
At Laertiades: Nec me obrue[4] laudibus, inquit
Chare, nec objurga. Stant conscia pectora circum
 235Verum age, præcipitant umbræ, atque Aurora propinquat,
Astraque jam mergi adproperant, vix tertia noctis
Pars superest: ergo accelerant, armisque coruscis
Membra tegunt. Ensem ancipitem tum Nestore natus
Tydidæ dabat (ad naveis proprium ipse reliquit.)

  1. ↑ V. 210. Ecce adsum. Diomedes ubique intrepidus, atque audax, invadendo, quam sustinendo proprior, atque aptior.
  2. ↑ V. 214. Fugerit aut unus. Vae soli, quia quum ceciderit non habet sublevantem se.
  3. ↑ V. 223. Nec te ulla. Quod Drances apud Virgilium in 11.
    Neque te ullius violentia vincat.
  4. ↑ V. 233. Nec me obrue. Modesti, ac sapientis viri effatum.