Ductores primi. Ecce Dolon , qui forte vocatis
Intererat, proles praeclari Eumedis & aere
Divitis, atque auro, tectis cui quinque sorores
300Exstabant patriis, non mole, aut ore decoro
Spectandusve armis[1]; pedibus tamen aliger, ille
Hectora sic Regem adloquitur, sociosque frequenteis.
Est hic, est animus famaeque, & laudis amator,
Quo fretus Danaum in tentoria pergere tento.
305Tu mihi per sceptrum hoc jura, currusque daturum
Aere renidenteis, & equos quibus ipse per agros
Pelides vehitur, neque te haec jurasse pigebit.
Namque Agamemnoniam puppem, & penetralia adibo
Intima, qua Danaum Reges nunc forte coacti
310Constituunt celeremne fugam, ferrumne capessant.
Hxc fatur, traditque viro sceptra aurea ductor,
Testaturque Deos: Haec Jupiter audiat almae
Junonis conjux, non currus alter Achillis,
Troja nec celeres flectet per plana jugaleis.
315Haec fatus portanda dabat perjuria ventis,
Addidit ast animos juveni, gravidamque pharetram.
Incnrvosque arcus humero suspendit ab alto
Protinus, atque lupi cano de tergore amictum,
Et galeam rapit hirsutam, atque hastile coruscum,
320Inque rateis gressum adglomerat, non ille profecto
Ad Teucros iterum ab castris rediturus Achivis.
Utque virum coetum, coetumque reliquit equorum
Exultans animo ingreditur. Speculatus Ulysses
Restitit, atque his adfatur Diomedea dictis:
335Vel Grajum exploratum acies, vel luce carentum
Laturus spolia, hic nobis venit obvius: ipsum
Nos praeter campi, tenebrosa per avia gressum
- ↑ V. 301. Spectandusve armis. Ironice ergo Virg. in 11. de Eumede:
Antiqui proles bello praeclara Dolonis,
Nomine avum referens, animo, manibusque parentem.
Quod & Cerda, & alii Virgilii interpretes observarunt.