Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Cuspis iit super, ac tellure infigitur alta.
Substitit ille tremens; stridebant dentibus ora.
 360Olli vix auras captantes pectore anhelo
Corripuere manu deflentem & multa precantem.
Vivere me sinite[1], o Danai, sunt ædibus amplis
Æra mihi, atque aurum, infecti tum copia ferri,
Factique, Hæc vobis tradet pater omnia charus
 365Incolumem gnatum ad naveis si norit Achivas
Olli respondens sedato pectore Ulysses.
Aude, inquit, neque te mortis conturbet imago.
Dic tamen hæc mihi: Quo solus sub nocte silenti
Adproperas, somni quum dulcia munera carpunt
 370Mortales reliqui? An prostrata cadavera campo
Expoliaturus? Speculatumne agmina Grajum,
Argolicasque rateis misit te huc Dardanus Hector?
An tu sponte venis? Olli trepidansque, tremensque
Talia voce Dolon: Misero, ac nil tale paranti
 375Tot mala promissis ingentibus adtulit Hector
Pelide mihi quadrijugos, axemque coruscum
Pollicitus, modo Grajorum explorare cohorteis
Auderem tacitæ per fida silentia noctis,
Hostileisque animos rimari, ac noscere, vellent
 380An fato domiti, Troja, belloque relicto
Vela dare an primum veluti, per castra, rateisque
Excubias agerent solitas, atque arma pararent?
Olli subridens fatur versutus Ulysses:
Scilicet haud temnenda bonus promiserat Hector;
 385Aeacidæ currus, & equos, frenarier ulli
Difficileis hominum, Pelidem præter Achillem
Mortali haud genitum matre: attamen ista roganti
Dic mihi Quonam Priamides nunc restitit Hector?
Qua illius arma jacent? Ubi equi currusque nitentes?
 390Qua Troes, sociique manent statione, situque?

  1. ↑ V. 362. Vivere me sinite. Similia supra Adrastus Menelas, & Liger Æneae.