Ingressi castra? an Divum quisquam obtulit ultro
Phoebæis similes radiis molemque, coloremque?
Atque equidem Troum pugnantum sæpe catervis
520Permixtus (nec enim, quamquam jam segnior ætas,
Ad naveis possum ignavæ indulgere quieti)
Aut hos, aut vidi his simileis. Deus obvius, inquam,
Obtulerit taleis, ambos nam diligit æquus
Jupiter, & Jovis altisoni Tritonía proles
525At Laertiades: O nostræ gloria gentis,
Nelide, facile hæc, inquit, melioraque longe
Corpora cornipedum Dii largirentur equorum.
Nam quid enim Diis non facile? hos sed Thracius heros
Duxerat huc Rhesus, quem post bissena virorum
530Funera lectorum, postremum stravit acerbo
Vulnere Tydides. Ditis quoque regna petivit
Argivum ad naveis speculator ab Hectore missus,
Sic ait exultans animo, fossamque præaltam
Prætervectus equis Regum stipante corona
535Tydidæ alta petunt magno tentoria plausu.
Hic primum æripedes nitida ad præsepia ducunt,
Qua Diomedis equi lotumque, & dulcia farra
Carpebant reliqui, & sublimi in puppe Dolonis
Exuvias, atque arma locant, dum sacra Minervæ
540Grata parant: ipsi interea sudore madenteis
Fedatasque cruore manus, atque ardua colla
Et crura, & femora alta lavant ad litoris undam.
Balnea deinde petunt, pinguique unguntur olivo.
Tum mensæ accumbunt, & dulcia vina Minervæ
545Prima litant, plenosque bibunt crateras Jacho.
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/199
Appearance
Haec pagina emendata est