Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Omneis despicio; tamen hæc in pectore serva:
 290Non ego pulchricoma causa pugnabo puellæ,
Pone metum, aut tecum, fœdissime, vel Danaorum
Cum quovis, concessa semel qui dona retractent;
At gazam reliquam, magnorum munera avorum,
Quæ mihi apud naveis servantur plurima: nunquam
 295Me invito attinges, vel tenta, age, si potes omne
Quod tibi cumque lubet, vel tanta superbia regni,
Confestim nigro fundes cum sanguine vitam.
Talia certabant Reges, subitoque relictis
Sedibus adsurgunt, propria in tentoria quisque
 300Discedit Danaum: Pelidem ad litus euntem
Patroclus, atque ingens comitatur turba suorum.
At manus interea juvenum mandata facessit,
Atque unctam in maria alta ratem clamore secundo
Detrudunt obnixi humeris, tum remige multo
 305Centum sacra Deo taurorum corpora, & ipsam
Ore locant roseo Nympham, dux instat Ulysses.
Jamque vias ponti madidas, spumasque ruebant,
Quum totum lustrari agmen dux imperat ardens,
Lustrantur turma Grajorum, & corpora curant,
 310Tum maris ad litus taurique, hodique petulci
Mille cadunt Clarii castas ad Apollinis aras,
Et nidore, gravi superas it fumus in auras.
At Rex, ardet adhuc tumido cui in pectore livor,
Talthybium, Eurybatemque alta in tentoria Achillis
 315Ferre gradum jubet, & roseo Briseida vultu
Secum agere; at renuat, multo cum milite septus
Ipse ego nolenti abripiam, quo tristius olli
Nil fiet. Hæc infit. Non mollia jussa capessunt
Perculsi ambiguam pigra formidine mentem.
 320Ut ventum ad naveis ipsum stipante corona
Adspiciunt trepidi medium, timor inficit ora
Pallidus, exanimesque silent, verum ille benignis
Prosequitur dictis, premit altum corde dolorem.
Præcones salvete, Jovisque, hominumque ministri