Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/203

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 75Concurrunt, plauditque tuens Discordia dira;
Una etenim pugnæ intererat, reliqua æthere ab alto
Turba Deum, qua cuique domus per culmina Olympi
Martem adspectabant animis frendentibus, omne
Quod pater auxilium charis prohiberet Achivis,
 80Aut dare Trojugenis; sed enim Saturnius aurea
Sede sedens procul imbelleis irasque, minasque
Calicolum temnit, celsoque ab culmine[1] Olympi
Iliacamque urbem spectat, Danaumque carinas,
Victriceis, victasque acies, splendentiaque æra.
 85Et cœlo dum sacra dies crescebat, anhelis
Necdum Phoebus equis medium conscenderat axem,
Marte pari Danaique cadunt, Troesque vicissim;
Montibus ast altis quum grata opsonia fessus
Lignator parat, ingenti jam parte recisa
 90Umbrosi nemoris, ventremque fatigat edendi
Ex longo collectus amor, hortantur Achæi
Sese omnes, vique ingenti Phrygia agmina rumpunt.
Ipse inter primos Agamemnon maximus ardet
Accinctus ferro, sternitque Bianora Regem,
 95Cornipedumque simul domitorem sternit Oileum.
Hic curru ex alto in terram descenderat, hostem
Magnanimum invadens, hasta tamen ille ruentem
Percutit ad frontem, nec restitit ærea cassis
Perque ipsam vadit, commixtoque ora cerebra
 100Fœdantur juveni, formosaque pectora nudos
Detracta hos tunica geminos in pulvere linquit.
Antiphus hic, Isusque olli stetit obvius, ambo
Priamide, nothus hic justa sed conjuge natus
Ille prior, regit Isus equos, sede Antiphus alta
 105Bella ciet. Phrygiæ densis in saltibus Idae
Nactus oveis juxta Pelides maximus ambos

  1. ↑ V. 82. Celsoque ab culmine. Similis imago illa Virgiliana:
    Terras unde arduus omneis
    Castraque Dardanidum spectat, populosque Latinos.