Et pecudum, Cysses[1], cujus formosa Theano
215Gnata fuit; sed vix lapsis puerilibus annis
Florebant juveni prima lanugine male,
Delegit generum, gnatamque huic tradidit heros.
At linquens thalamos, vixque inceptos hymenaos
Grajorum adventum Iphidamas, famamque sequutus
220Bissenis ratibus Trojana in litora venit.
Percopis deinde in tuta statione relictis
Navibus, ipse pedes socium se adjunxerat urbi.
Ut prope constiterunt, hastam contorquet Atrides;
Sed diversa tamen liquidum secat aera longe.
225Iphidamas contra ruit, & qua baltheus infra
Thoracem effulget, ferratam dirigit hastam,
Impellitque manu valida, atque obtrudere certat.
Restiterunt sed enim conanti cingula multo
Argento solida, & cuspis, ceu plumbea, retro
230Flectitur; ast animis ingentibus acer Atrides
Correptum trahit ad sese, ac telum eripit hosti,
Ceu leo, tum jugulum gladio petit, æreus olli
Obrepit somnus, solvuntur frigore membra.
Heu miserande puer! Nec te pulcherrima conjux
235Deflevit, pressítve oculos, qui expertus amores
Vix primos, niveo solvisti e pectore zonam.
Cui dotem egregiam, taurorum ingentia centum
Corpora præstiteras, decies centena daturum
Pollicitus, pingueis & oveis, simasque capellas
240Quæ tibi Threicios tondebant prata per agros
Interea exultat conferta per agmina Grajum
Exuvias, atque arma ferens insignia ductor.
- ↑ V. 214. Et pecudum, Cysses. Communis est Virgilianorum interpretum opinio Cyssem hunc eundem esse, ac Dymantem, Hecubae patrem, quod Virgilius Hecubam Aen. 1, & 2. Cysseidem appellaverit. At Homerus Theano semper Cysseidem, Hecubam nunquam ita appellavit, immo Cyssem a Dymante aperte distinguit. Primum enim in Thracia, secundum in Phrygia regnasse asserit. Sed de hoc fortasse alibi.