Impetit hasta viros, defletque miserrima conjux
Purpureas laniata genas, orbataque proles.
380Interea madida miser in tellure putrescit,
Gratior alitibus, quam mollibus ille puellis.
Talia dum fatur, propius stetit obvius ipsi
Neritius ductor[1], telumque ab vulnere traxit.
Tum vero ingenti correptus membra dolore
385Conscendit currum, & naveis contendit in altas.
Unus erat super in campis Laertius heros
Ductorum ex numero, reliqui nam tuta tenebant
Castra fuga, hæcque animi incertus secum ipse volutat:
Hem quid agam? Turbam fugienti dedecus ingens
390Imminet; at certum exitium, fatumque manenti.
Namque duces Divum genitor deterruit omneis,
Inque fugam vertit. Verum hæc quid mente revolvo?
Ignavi fugiant; fortem decet agmina contra
Stare virum, & ferro impetere, aut occumbere ferro.
395Talia dum versat, pubes clypeata repente
Dardanidum ingruerat, mediumque incluserat hostem.
Atque aprum veluti juvenum quum turba fatigat,
Visque canum: nemore umbroso, dumisque relictis
Ille ruit, niveis infrendent dentibus ora.
400Circum olli jaculis, tutisque latratibus instant,
Horrentemque urgent licet, atque immane frementem,
Sic Teucrum glomerata phalanx circumstat Ulyssem.
Ille furens tamen ingentem consurgit in hastam,
Atque humerum supra percussum Dejopitem,
405Deinde Thoona premit, cadit Eunomus, & cadit acer
Chersidamas. Olli bijugos dum deserít altos
Orbe sub ingenti clypei subit ilia ferrum,
Telluremque manu, volvens se in pulvere prensat.
- ↑ V. 383. Neritius ductor. Ita dictus Ulysses ab insula Nerito quæ ipsius parebat imperio, de qua Virg. in 3. & Neritos ardua saxis, aut potius a Nerito Ithacae monte, de quo Homerus, unde Neritium Ulyssem appellarunt Ovidius, & Silius Italicus lib. <?>.