Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/214

E Wikisource
Haec pagina emendata est

O bone, ter nostras pervenit clamor ad aureis
Magnanimi Laertiada, tanquam omnis in unum
Teucrum turba ruat: properemus, opemque feramus
Oppresso. Quid enim melius? Næ maxima nostro
 445Hæc jactura fuat generi, si magnus Ulysses
Dardaniis caderet telis. Sic deinde loquutus
Antevolat, sequiturque virum Salaminius Ajax.
Ut ventum, magna adspectant stipante caterva
Conclusum Laertiadem, atque ut montibus altis
 450Quum rabidi coiere lupi circum ardua cervum
Cornua tollentem, jacta quem forte sagitta
Pastor agens telis nemora inter frondea fixit.
Ille quidem dum genua valent, & vulnere sanguís
It calidus, juga densa fuga, saltusque peragrat,
 455Tandem victus humi jacet, ac vis saeva luporum
Insultat fesso, laniantque, vorantque jacentem.
Tum si fors fulvum descendere monte leonem
Adspiciunt, trepidi aufugiunt, prædamque relinquunt,
Vescitur ille tamen, fortem sic propter Ulyssem
 460Stant densi Phryges & numero, & virtute potentes.
Ille ruit contra tamen, & vim viribus exit[1].
Adstitit huic Ajax, & magnæ turris ad instar
Prætendit clypeum, tum vero hinc inde per agros
Diffugiunt celeres Teucri. Menelaus Ulyssem
 465Correptum trahit ex turba, currumque rotasque
Dum properant famuli; ast Ajax petit ense Doriclum,
Patre nothum Priamo, dein Pandocon, atque Pylartem,
Lysandrum, Pyrasumque, Jovis velut imbribus auctus
Fertur in arva ruens montano ab culmine torrens,
 470Et larices, totasque rapit cum stirpibus ornos
In mare purpureum, flavamque ejectat arenam.

  1. ↑ V. 461. Et vim viribus exit. Loquutio Virgiliana in 11. Eodem quoque verbo activorum more utitur summus Poeta in 5. ubi de Entello:
    Corpore tela modo, atque oculis vigilantibus exit.