Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/215

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sic Phrygias agitat turmas Telamonius heros
Cornipedes, sternensque viros. At Trojus Hector
Inde procul læva pugnarum in parte, Scamandri
 475Ad ripam furit interea, & galeata cadebant
Grajorum capita, ac Teucrum; ferit æthera clamor
Idomenea ducem circum, Neleoque creatum
Nestora, Grajugenumque globos ingentibus ausis,
Atque hasta, & vi magnorum premit Hector equorum.
 480Nec finis pugnæ fuit ulla, Machaona donec
Tyndaridis conjux, prædoque tricuspide telo
Dextrum humerum subter percussum exegit arena.
At Danaos timor angebat, ne forte ruentes
Urgerentque virum Teucri, premerentque dolentem.
 485Nestora tunc magnum adloquitur sic Gnossius heros.
Chare senex, currum conscende, Machaona telis
Subtrahe Dardanidum, tecumque in castra referto:
Unus enim bello pro millibus ille virorum
Censendus, quo non quisquam præstantior orbe
 490Vellere tela manu, succosque adhibere salubreis.
Hæc loquitur, pictosque senex, unaque Machaon
Conscendunt currus, laxisque feruntur habenis.
Cebriones magno misceri murmure campum
Dardanidum cernens tali monet Hectora voce:
 495Quid nos extrema pugnarum in parte moramur?
Nonne vides quanto bijuges, aciesque tumultu
Turbat agens procul hinc Troum Telamonius Ajax?
(Nam neque me aut humeri, clypeive fefellerit orbis[1].)
Quin ruimus cursu hac celeri, peditumque, equitumque
 500Nimbus ubi, & fuso crudescunt sanguine pugnæ?
Audin consurgens quantus ferit aera clamor?
Sic effatus, equum resonanti terga flagello
Verberat, exiliere altum, currumque volucrem
Per medias Troumque acies, Danaumque ferebant,

  1. ↑ V. 498. Clypeive fefellerit orbis. Quem turris ad instar esse supra dixerat, talemque ut ipsum Achillem non dedeceret, ut infra lib. 17.