Ornabant sceptra insignem: sua pignora patri
Reddere ductorum primis, populoque placebat.
Abnuit Atrides, vacuumque, & honore carentem
Ire jubet Chrysem; tamen hunc audivit Apollo,
365Pestiferamque luem turmas dedit ire per omneis.
Sternuntur Danai passim, lucemque relinquunt
Admonet irarum Phoebi, atque oracula Calchas
Concilio exponit, Regem furor, iraque cepit,
Illa quidem patrium ad litus jam navigat; at me
370Orbatum pulchra Briseide torquet Atrides.
Tu tamen, alma parens, siquidem potes, adspice gnatum,
Inque profecta Jovis sedes, æternaque templa
Ipsum ora, si accepta refert tibi regna, decusque
Te quoniam memini patriis in sedibus olim
375Narrantem ut cladem infandam, sommoque paratas
Insidias, ac vincla Jovi, cœlique ruinam
Callida depuleris, cui tristia bella movebant
Junoque, Neptunusque ingens, & cæsia Pallas.
Tu tamen in pugna egisti, Diva, Gigantem,
380Quem Briareum Superi[1], nos dicimus Ægæonem
Illum autem Patri adstantem, ac centena moventem
Brachia, jactantemque manus in prælia centum
Dii timuere, irasque omneis posuere, minasque,
Fecistique suo cœlos servire Tonanti.
385Hæc memora, & genibus lacrimans advolvere charis
Ut Troas bello audaceis, utque Hectoris arma
Auxilio juvet, & cæsos ad litora Grajos,
Adque rateis agat exanimes: plectantur Atrida
Unius ob noxam, doleat Rex ipse superbus,
390Et tandem supplex in bella reposcat Achillem.
Dixerat, & genitrix lacrimis hæc fatur obortis:
- ↑ V. 380. Quem Briareum Superi, ) Plura occurrunt apud Homerum hujusmodi binomina, quæ Plato commendat, repréhendit Dio Chrysostomus. Merae gerrae. Vide, si lubet, Eustachium.