Labentem aut potuit revocare in luminis auras.
Victor ego, curruque alto, bigisque potitus
700Ductores inter miscebam proelia primos.
Attoniti sed enim hac illac per gramina Epei
Arripuere fugam, præstantem ut robore lapsum
Ductorem videre equitum; sed turbinis atri
More furens ego quinquaginta ære coruscos
705Accepi currus: bini per quemque sedebant,
Telluremque duces petierunt ore cruento
Hac domiti dextra, puerosque Molionas ambos
Sors eadem premeret, tectos caligine densa
Neptunus nisi quærentis subduceret armis.
710Ab Jove sic Pyliis ingens victoria cessit,
Perque agros stratos clypeis pulchra arma legentes,
Sternentesque viros telis instamus, & hasta,
Buprasium donec ventum, camposque feraceis,
Oleniasque arceis, & Alesion, arva Colones
715Nunc dicta, extremumque virum hic sub Tartara misi,
Nam reditum Pallas jussis ingentibus urget.
Ergo Pylum retro turmæ vertuntur Achivum,
Atque Jovi ex Superis; grates at Nestori agebant
Terrigenas inter. Duro in certamine Martis
720Talis eram quondam; at solus virtute fruetur
Ipse sua Thetidis gnatus, serumque dolebit[1]
Agminibus stratis Danaum, exustisque carinis.
Tu tamen, o dilecte, Patris reminiscere dicta,
Quum Phtia ex pingui socium te misit Atridae.
725Nam Laertiades & ego in penetralibus altis
Magnanimi herois sermonem audivimus omnem
- ↑ V. 721. Serumque dolebis. Adiectivum pro adverbio positum more Homerico quem Virgilius sæpius imitatur, ut sera comantem Narcissum, & alibi.