790Ingentem ad naveis: properant famuli, atque bovinas
Insternunt pelleis, & languida membra reclinant.
Solicitatque femur ferro, ac de vulnere telum
Extrahit, ac tumidam tepida plagam abluit unda,
Contusamque manu radicem immittit amaram
795Sopitusque dolor, calidi stetit unda cruoris,
LIBER DUODECIMUS.
ARGUMENTUM.
Trojani Polidamantis suasu relictis curribus, & equis fossam transeunt, & in quinque ordines divisi Græcorum munitiones adoriuntur. Sarpedon propugnaculum convellit, Hector vero effractis saxo portis primus naves ipsas adgreditur.
Haec circum Eurypilum curvis in puppibus heros
Curabat Patroclus, Danai, Troesque per agros
Interea miscentque acies, Martemque fatigant.
Nam neque depulsura globos jam fossa ruentum,
5Jam neque murus erat, spreto quem numine Graji,
Auspiciisque Deum, prædæ, ratibusque tuendis
Extulerant fatis obstantibus, & magnis Diis.
Atque etenim donec Pelidæ ingentis ob iram
Hectoreæ steterunt vires, Priamejaque regna,
10Fossaque, murorumque etiam stetit ardua moles.
Postquam autem Troum lectissima robora, Grajumque
Occiderant plures, decimumque eversa sub annum
Urbs antiqua ruit Priami, pelagusque remensi
Grajugenæ patrios iterum petiere penateis
15Tum vero Phoebusque, atque armipotens Neptunus