Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 115Dardanidum turmæ, nec enim defendere Grajos
Posse aditus rentur, belli sed mole premendos.
Dementes, geminos namque ipso in limine porta
Invenere viros Lapitharam sanguine cretos
Egregios bello, & vasta se mole ferenteis
 120Pyrithoo genitum pugna clarum Polypoetem,
Atque armis similem, membrisque Leontea Marti.
Quales aeriæ[1] sublimi in vertice montis
Ventorumque minas contra, pluviasque sonanteis
Consurgunt gemine quercus, intonsaque caelo
 125Attollunt capita, atque altis radicibus hærent.
Adventantem hostem juvenes sic robore magno
Intrepidi expectant sortem in quamcumque parati.
Irrumpunt aditus Phryges ut videre patenteis
Ingenti fremitu, & clypeis sublimibus acres .
 130Asius ipse præit, cristaque insignis Orestes;
Jamenus, nomausque, Thoon, pulchroque parente
Pulchrior Asiades Achamas, muroque propinquant.
Interea Lapithæ reliquos pro puppibus altis
Suadebant pugnare globos; sed moenia versus
 135Trojugenum ut validas spectant properare phalanges.
Tum vero exoritur Danaum fremitusque, pavorque.
Ast olli haud trepidant, similes agrestibus apris,
Qui nemore in denso turbamque hominumque, canumque
Frendentum excipiunt, dat torva frementibus[2]
 ingens
 140Silva locum, & magno cedunt virgulta fragore
Isthincque, atque hinc excisa ab radicibus imis,

  1. V. 122. Quales aeriae. Comparationem hanc parum immutatam ad geminos etiam portarum custodes Pandarum, & Bitiam detorsit Virgilius Æn. lib. 9., sed apud Virgilium occisi custodes, hic incolumes, ideoque altis radicibus haerens. Virg. autem: Et sublimi vertice nutant.
  2. V. 139. Dat torva frementibus. Quod Virgilius ad Centauros geminos transtulit de monte descendentes Aeneidos lib. <?> in sola autem militum recensione ubi nullus ardor animorum, nullus ruentum impetus, non erat jis locus.