Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Heu! miseræ hoc etiam restabat denique matri?
Non satis est plureis vitam haud potuisse per annos
Chare tibi, & longo producere stamina filo?
 395Quin etiam in luctu immeritum, tenebrisque sepultum
Adspiciam infelix, properant dum vellera Parca?
Sed quid verba querens jactem frustra irrita ventis?
Vadam ergo, culmenque petam stellantis Olympi,
Det precibus facilem nostris fors Jupiter aurem.
 400Tu tamen infensus Regi: populoque Pelasgum
Hic reside, & grave Martis opus, nec prælia tenta
Jupiter Oceanum hesternus, charosque petivit
Æthiopes, hominum sanctum genus[1], inclyta Juno
Coelicolumque Patrem comitatur turba Deorum,
 405Lætaque bissenos celebrant convivia Soles,
Dein coelos repetunt: adero, lacrimansque, gemensque
Advolvar genibus, flectamque in vota precando.
Tantum effata abiit mærentem in litore linquens,
Iraque, & magno perculsum corda dolore
 410Dilectæ ob raptum Briseidis. Aequor Ulysses
Horrisonum interea findit, Chrysæque propinquat
Vela legunt socii, remisque ad litora tendunt
Hinc, atque hinc paribus, radit cava puppis arenam,
Anchora de prora jacitur, tum ductor Ulysses
 415Formosam ducens Chryseida primus in actam
Desilit, & centum præstanti corpore tauros
Pulcher Apollo, tibi, atque ipsam roseo ore puellam
Longævo tradit genitori, ac talia fatur:
Me Danaum ductor, Vates, has misit in oras
 420Ut gnatam laribus patriis, ac debita Phœbo
Munera portarem, cujus teterrima Grajos
Ira domat, cædemque ferens, crudosque dolores.

  1. V. 403 Æthiopes, bominum sanctum genus, ) Homerus ἀμύμονας inculpatos, irreprehensibiles vocat, ob morum candorem, & vitae simplicitatem ab omni luxu, atque ambitione alienam. Inde Diis charissimi, nam cum simplicibus cœlestium conversatio est .