Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Stridorque exoritur spumantum dentibus albis,
Vulneribus donec vitam posuere cruentis.
Haud aliter circum pugnantum pectora crebro
 145Aera sonant pulsu, ingenti nam robore Teucros
Auxilio freti sociorum urgentque, premuntque.
Illi autem saxis, jaculisque volucribus instant,
Turribus abque altis, curvisque ab navibus, atque
Ab castris satagunt hosteis arcere ruenteis,
 150Atque hinc, atque illinc utroque ex agmine tela
Densa volant, nivis ut quondam[1] crebra æthere ab alto
Funduntur glomera, in terram quæ nubila cogens
Ventus agit; resonant crebris tinnitibus æra
Scutorum ingentum, galearumque alta comantum.
 155Tum vero ingemuit furia commotus acerba
Asius Hyrtacides, fuditque has pectore voces:
Siccine mortaleis miseros spe pascis inani,
Tu quoque, summe parens? Nec enim jam talia rebar
Ausuros contra; verum ipsa ad litora ferro
 160Casuros Danaos, arsurasque igne carinas:
Hi sed apes veluti, maculosæ aut tergora vespae
Pumicibusque viam propter, truncisque cavatis
Tecta, lareisque diu servant, noctuque frequentes,
Insiliuntque viros contra, gnatosque tuentur,
 165Haud secus hi, gemini quanquam, non limina linquent,
Ante Phryges quam reppulerint, aut vulnere multo
Corruerint domiti. Hæc fatur, nec Jupiter aure
Dignatur juvenem, decus hoc nec fata parabant
Asio Hyrtacidi ut muros perrumperet altos;
 170Viribus at summis, homicidæque Hectoris armís.

Interea ad portas reliquas, velut horrida nusquam[2]
Pugra foret, multo crudescit sanguine Mavors.
Singula quid coner divino haud præditus ipse

  1. V. 151. Nivis ut quondam. Simili comparatione Virgilius in 11.
  2. V. 171. Velut horrida nusquam, Loquutio Virgiliana in 2.