Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/232

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Serpentem immanem, vivum, horrentemque ferebat.
 205Saucius at quanquam, non immemor ille veneni,
Erigitur contra sinuosa volumina torquens,
Prensantisque ferit circum colla ardua pectus.
At prædam ingentem curvis ex ungibus ales
Multa dolens subito medium projecit in agmen,
 210Et clangore gravi liquidum secat æthera pennis
Obstupuere acies Teucrorum, hærentque tuendo
Horrendum squammis, maculisque ardentibus anguem.
Hinc tunc Polydamas: Quanquam, fortissime Teucrum,
Ductor, ait, sæpe increpitas me recta monentem,
 215In patriam nec enim civem fas pace, vel armis
Quemque loqui, aut ducibus turpi assentarier ore,
Verus amor tamen hæc cogit patriæque, tuique
Nuda loqui: Non ad curvas pugnare carinas
Trojugenis licet, ostentum si Jupiter alto
 220Demisit cælo jamjam invadentibus, aureis
Insignem colubrum maculis, aquilæque volantis
Unguibus implicitum, gnatis quem implumibus ales
Illa quidem haud valuit, nidos neque ferre sub altos,
Sic etenim muros quanquam, portasque præaltas
 225Frangamus ferro, atque acies rumpamus Achivas,
Non idem tamen ab ratibus regressus in urbem,
Sorsve eadem, plureis nostrorum ad litora telis
Prostratos Danaum, & puppeis linquemus ad altas.
Nec sane hæc aliter quisquam explanaverit augur,
 230Cui plaudant populi, faveatque vocatus Apollo.
Illum torva tuens adfatur maximus Hector:
Pantho gnate, quid ardenteis sermonibus istis
Trojugenas terrere paras, tristissime Vatum?
An nescis meliora loqui, vel Numina mentem
 235Turbavere tibi? Caeli ne oracula contra,
Et magni promissa Jovis, me præpetis alæ[1]

  1. ↑ V. 236. Me praepetis alae. Divinationem quæ fit per aves cujus Cilices, & Phryges inventores fuisse scribit Tullius, tria in genera distinguunt viri Eruditi, Auspicium, Augurium, & Aruspicium. Auspicium est quum ex avium genere, aut cantu, aut numero divinatio fit; Augurium quando ex volatu; Aruspicium quando immolatis avibus ex fibrarum inspectione futurum aliquid prænuntiatur, quorum omnium plura sunt apud Valerium Maximum, & Tullium exempla. Vide Azorium Inst. Mor. tom. 1. lib. 9., ubi plura congerit Theologorum Recentiorum eruditissimus. Sæpe tamen hæc diversa genera in unum confunduntur, & Augurium generatim dicitur quæcumque ex volucrum inspectione sumpta divinatio.