Effugere haud miseris licet, in media arma ruamus,
330Nos cuiquam, aut quisquam nobis occisus honorem,
Et laudem dabit ingentem. Tantum ore loquutus
Antevolat, Glaucus sequitur, Lyciæque phalanges.
Horruit adspiciens celsa de turre Menestheus
Magnanimi soboles Petei, nam se agmina contra
335Ferre gradum videt, & socios hinc inde per agros
Vestigat procerum, pestem, qui arcere ruentem
Ab ratibus possint, stanteisque ad litora longe
Prospicit Ajaces geminos, Mavortia corda,
Teucrumque haud procul hinc, nuper de puppe profectum.
340Nec vox inde tamen potis est audirier ulla
Tantus caelivagas strepitus se attollit in auras
Pugnantum juvenum, galearumque ære micantum,
Et percussorum validus stridor clypeorum,
Portarumque fragor, densa nam mole cohortes
345Irruerant omnes, per ruptaque limina certant
Ad naveis penetrare cavas: ergo inde Thootem
Adloquitur celerem: propera, Ajacemque vocato
Huc, utinam posses (foret hoc præstantius) ambos.
Namque isthinc grave Martis, opus, cædesque cruenta
350Mox fuerit. Spectasne acrem Sarpedona turmas
Ducentem Lycias, fortissima pectora bello?
Quod si Marte illac, pugnaque urgentur iniqua,
Huc saltem properet cursu Telamonius Ajax,
Insignisque etiam Teucer Telamonius arcu.
355Hæc Peteo genitus, paretque, & jussa minister
Actutum exequitur, nec maximus abnuit Ajax,
Adstantemque prope his dictis adfatur Oileum:
Tu hic remanens, Ajax, atque insignis Lycomedes
Grajorum instaurate animos, pugnamque ciete.
360Nos alias hinc ad cædeis, & sæva vocamur
Proelia, mox adero, postquam auxiliaribus armis
Reppulero inde Phrygum turmas, Lyciosque ruenteis.
Tantum effatus abit, Teucer comitatur cuntem
Queis Telamon pater ambobus, Teucrique ferebat
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/236
Appearance
Haec pagina emendata est