Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/237

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 365Pandion pharetram, atque arcus, pennataque tela.
Ut Mnesthei ventum ad turrem, murumque præaltum
Certatim Iliacas spectant premere undique turmas.
Hærent parietibus scalae, tum prendere pinnas
Nituntur dextris, atque atri turbinis instar
 370Ductores urgent Lyciorum, & lecta juventus.
Sævit atrox Mavors, ferit aurea sidera clamor.
Hic Telamoniades socium Sarpedonis Ajax
Primores inter saxo deturbat Épiclem
Ingenti saxo, ad pinnam quod forte jacebat.
 375Non illud manibus geminis attollere quisquam
Terrigenum posset quos præsens educat ætas.
Ast heros facile elatum detorsit ab alto,
Ossaque contrivit capitis, galeamque coruscam.
Volvitur in caput ille cadens, lucemque relinquit.
 380Hippolocho gnatum Teucer stridente sagitta
Summa ab turre petit, cuspis pennata lacertum
Per nudum subit, & campo discedere cogit.
Tum Danaum veritus probrum se proripit inde.
Sarpedon tanti casu concussus amici
 385Ingemit; haud tamen ille animos, vireisque remittit,
Thestoridem sed enim insurgens Alcmaona telo
Percussit, traxitque hastam, ferrum ille sequutus
Fronte premit terram, super arma dedere fragorem
Ingentem, varia arma auro; pinnam inde prehensam
 390Sarpedon magna muri cum parte revellit,
Obstructosque aditus naveis patefecit ad altas.
Hinc Ajax tamen, inde petit Sarpedona Teucer
Loraque pendentis clypei prope pectora rumpit;
Sed fatum extremum, telique volatilis ictum
 395Depulit ab gnato genitor, ne cæsus Achivas
Ad naveis caderet, tum fervidus ingruit Ajax
Transadigitque moras clypei penetrabile ferrum,
Ardentemque virum cohibet, muroque repellit.
Ille furens cessit retro, nec linquere pugnas
 400Ira ducem patitur laudumque arrecta cupido.