LIBER DECIMUSTERTIUS.
ARGUMENTUM.
Neptunus territos Græcos miseratus formam Calchantis assumit, & ambos Ajaces, deinde alios duces ad proelium hortatur Idomeneus Othryoneo, aliisque occisis strenue rem gerit. Plures quoque Græcorum intereunt. Deiphobus, atque Helenus ex Trojanis vulnerantur. Hector in Graecos ruit, & magna utrinque strages editur.
Iupiter ut Troas, frendentemque Hectora puppeis
Egit in Argolicas, vario discrimine ferri
Dardaniamque manum, atque acies permittit Achivas.
Ipse procul placida ora sedens, vultusque serenos
5Detorsit Thracum in campos, ubi Mysia multo
Arva ardent ferro, & felicia tecta, lareisque
Hippomolgorum, qua non servantior æqui
Gens hominum, nec tam longos cui vita per anno.
Simplicibusque herbis, & potu lactis equini[1].
10Lætaturque tuens Genitor, nec litora contra
Regnaque Dardanidum fulgentia lumina vertit.
Nam neque Caelicolum Teucris, Danaisve putabat
Auxiliaturum quemquam. Neptunus inani
Nec tamen observans studio procul inde sedebat
15Threicia in silva, Samiæque in vertice rupis,
- ↑ V. 9. Et potu lactis equini. Nihil de equino lacte Homerus deducitur vero ex nomine ipso, quo eam gentem appellavit, Hippemolgi enim dicti, quod equas mulgeant. Vitae rusticae gratissimam simplicitatem commendat hic Poeta quo de multa Virgilius in 1. Georgicorum, & Horatius. Sed quisnon?