Collucere sibi, & flamma crepitante cremari.
Calchantis sed enim vocemque imitatus, & ora
45Neptunus geminum. Ajacem, Danaosque ciebat
In pugnam, taleisque dabat de pectore voces:
Ajaces clari, vestra hac stat vita, salusque
Grajugenum dextra, ruite, o, virtutis avitæ
Nunc memores: alibi haud etenim vis ulla timenda est
50Dardanidum murosque altos, puppeisque petentum.
Hic dextris opus, hic animis ubi Trojus Hector
Par flammæ furit in Grajos, ducitque phalangeis.
Nempe Jovis, cujus claro[1] se ab sanguine jactat,
Fretus ope; at monitis quanquam ruit ille Tonantis
55Sistite, vos contra, audenteis fors alter Olympo
Caelicolum juvet, ac naveis tueatur ab alto,
Hectoris atque minas dederit cohibere furentis.
Sic fatus tetigit sceptro, subitusque per artus
It vigor, in pugnamque agileis dextrasque, pedesque
60Reddidit amborum, atque modis membra omnia miris[2].
Dein veluti accipiter præruptæ ab culmine rupis
Insequitur pennis pascentem prata columbam
Proripuit sese, in tenuemque evanuit auram).
Obstupuere ambo, primusque agnovit Oileus,
65Et comitem Ajacem compellans talia fatur:
Non Calchas[3] Vates, non est hic Thestoris, Ajax,
Aut hominum soboles, divini signa notabam
- ↑ V. 53. Cujus claro. Originem enim trabebat ab Dardano, Dardanus autem ab Jove, ut infra dicitur.
- ↑ V. 60. Atque modis membra omnia miris. Loquutio Virgilio usitatissima: atque ora modis pallentia miris in 1, & similiter in 7. & in 10.
- ↑ V. 66. Non Calchas. Similia illa Pyrgus apud Virgil. in 5.
Non Beroe vobis, non hæc Rheteja, matres
Est Dorycli conjux, divini signa decorís,
Ardenteisque notate oculos, qui spiritus illi
Qui vultus, vocisque Sonus, quis gressus eunti.
Ubi vide Ludovicum Cerdam multa, qua solet eruditione, congerentem.