Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/250

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sole repercusso perstringit lumina fulgor.
Saxeus ille foret quisquis spectare sereno
Auderet vultu stragem, miserumque laborem.
 305Saturni tamen hos gnati discordibus ambo
Urgebant animis, claro namque Hectori honorem
Jupiter, Iliacisque lubens hunc destinat armis.
Non quod Grajugenum penitus delere maniplos
Ille velit, Thetidis sed enim, gnatique superbi
 310Indulgens precibus: Grajos Neptunes in arma
Dura ciet Trojam exosus, fratremque potentem.
Stirps eadem, genitorque idem Saturnus utrique;
Jupiter at natu major, multumque sagaci
Consilio, atque opibus præstans, rerumque repertis.
 315Non ideo in Teucros coram, numenque professus[1]
Neptunus sævit: funemque tetendit uterque
Hinc nexum, atque illinc, pugnæ, cædisque cruenta,
Ingentem, validumque, virum qui robora solvit,
Genuaque multorum. Tunc quanquam ineunte senecta
 320Jam gravior, Cretum in Teucros Rex insilit hasta,
Othryoneumque petit, nuper qui in bella Cabeso
Venerat ab pingui, Priamique a stirpe petebat
Cassandram uxorem nullis sponsalibus, ipse
Pulsurum sese Sigeo ab litore Grajos
 325Pollicitus. Gnatam contra roseo ore decoram
Annuerat juveni Priamus, Phrygibusque ferebat,
Et socero auxilium; magnis at passibus ipsum
Primores inter gradientem, cuspide acuta
Deucalides ferit: haud ictum de corpore thorax
 330Depulit æratus, stomachumque hastile sub imum
Figitur, insonuitque cadens, cui talibus heros
Insultat dictis: Mortaleis te super omneis,
Othryoneu, extulerim, Priamo si maxima Regi

  1. ↑ V. 315. Numenque professus. Id est non palam, & se cædis authorem præseferens cujus contrarium Virgilius:
    Alma parens confessa Deam.