Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/254

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 435A pastu reduces tendunt ad stagna capella:
Dux gregis ipse aries præit, exultatque tuendo
Pastor, non secus Æneæ turmasque, virosque
Spectanti tacitum pertentant gaudia pectus..
De Alchathoo at gemini longis hastilibus ardent
 440Concertare duces: gradientum pectora circum
Thoraces resonant nitidi, stant viribus æquis
Præstantes hinc inde viri, par nobile bello
Aeneas, atque Idomeneus, seseque vicissim
Ferro ardent petere, & mortem pro laude pacisci
 445Æneæ primum stridens volat hasta per auras,
At modico Idomeneus flexu frustratur euntem.
Illa volans longe telluri immergitur altæ.
Oenomaum Idomeneus ventrem percussit ad imum,
Perque cavum rumpit thoracem: & viscera cuspis
 450Intima rimatur, jacet ille, & sanguine largo
Permixtam palma prensat moribundus arenam.
Idomeneus ferrum gelido de corpore traxit;
Non tamen arma humeris trahere est potis, undique telis
Urgebatur enim, nec jam vestigia[1] cursu
 455Firma pedum satis, ut rapido vel longius hastam
Emissam petere, hostilem aut vitare volantem
In pugna posset, stabili in certamine ductor
Propterea melior, rapidis quam fidere plantis.
Illum autem lentis gradientem passibus, hasta
 460Deiphobus petit, illa virum diversa fefellit,
Ascalaphum tamen ingenti transverberat ictu
Marte satum, flavaque trementem extendit arena.
Nec gnatum cecidisse pater de vertice Olympi
Audierat, Jovis imperiis ubi magna Deorum
 465Turba procul Phrygio ab campo, pugnaque sedebat.

  1. ↑ V. 454. Nec jam vestigia. Maturior quippe jam Idomeneus, & senectuti, quam juventae affinior. Stabile autem certamen hic dictum, quod stataria pugna dicebatur a Latinis ubi collato utrinque pede decertatur.