Non latuisse reor. Tydeo genitore sub auras
Æthereas veni, nostra ergo haud temnite dicta,
Sensaque, magnorumque animos agnoscite avorum.
120Vulneribus tardi quamquam properemus in agros,
Ab telisque procul semoti hortemur Achivum
Perræsasque acies belli, & formidine inerteis.
Dixerat hæc, parentque omnes, præit altus Atrides
Obvius atque olli, crineis, rugosaque cano
125Ora seni similis dextram Neptunus amicam
Corripit exultans, altaque hæc voce profatur:
Ille quidem gestitque animo, & sibi plaudit Achilles
Grajorum stragem cernens, miserumque laborem.
Demens, sic utinam pereat, careatque sepulchro
130Sublatus fato indecori. Te numina nondum
Deseruisse puta, lectissima nomina Teucrum
Pulvereis sternentur agris, turmasque videbis
Effuso ab ratibus cursu contendere in urbem.
Tantum effatus abit rapido velocior Euro
135Vociferans novies quantum, deciesve virorum
Millia clamarent crudo in certamine Martis.
Tantam Neptunus misit de pectore vocem,
Instauratque animos, bellique inspirat amorem.
Hunc vero accendentem acies, pugnasque cientem
140Litus ad Iliacum cœli de culmine summo
Prospicit, exultatque tuens pulcherrima Juno.
Inde Jovem procul adversa de parte sedentem
Vertice in excelso, irriguæque in rupibus Idae.
Invisumque sibi blandis Dea fallere dictis
145Solicitat, versatque dolos, & singula volvit.
Jdæum tandem statuit conscendere montem
Ornatu insignis vario, si forte decoræ
Illecebris formæ captum inflammaret amore,
Dein molleis oculis immitteret undique somnos.
150Id meditans, Teucrisque artem Dea nacta nocendi
Evolat in thalamum, struxit quem Mulciber olli,
Ingenteisque foreis aptavit postibus aureis
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/268
Appearance
Haec pagina emendata est