Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 520Meque etiam velit invita deflectere verbis
Corda, animumque tuum? Sic nos in regna vocasti?
Olli respondens hominum sator, atque Deorum:
Juno, inquit, ne cuncta meo quæ in pectore verso
Scire velis[1], nec enim tutum tibi, Diva, decensve est;
 525Promere quæ tamen instituo, non te prior alter
Divorum quisquam, aut hominum cognoverit unquam.
Quare age, quæ ab Divis reliquis secretus agebam,
Scire nefas, nec tu scrutari, aut noscere tenta.
Hæc ille, at magnis oculis pulcherrima Juno
 530Talia voce refert: Quid me, austerissime Divum,
Perstringis verbis? unquam ne arcana patere
Sensa animi, aut volui, aut tecum importuna peregi?
Indignum tamen hoc fuerat non munus amante.
At quæcumque placent animo, tute ipse repostus
 535Decernis procul, ac peragis: nunc me timor angit
Ne tua fallaci præcordia flexerit ore
Pulchra Thetis, primo vix nam lux fulserat ortu,
Quum tibi prendentemque genu, ac secreta precantem
Conspexi, vereorque preces te, ac vota sequutum
 540Laturum auxilium Teucris, cæsosque Pelasgos
Acturum ad naveis. Dixit, cui nubila cogens
Jupiter hæc: Non te lateat, Diva improba, quicquam
Singula rimaris, scrutaris singula, nec te
Ista juvant tamen haud animo magis ulla Dearum
 545Nostro ingrata fuat, quo uxori tristius ullum
Accidere haud possit, quod si hæc, ut callida reris
Constitui, placitum sic est mihi, nuncque sedeto,

  1. V. 524 Scire velis, ) Fœminas is secretiorum consiliorum partem vocatas sæpe Rebus publicis perniciosas fuisse pluribus experimentis comprobatum est. Simul hic notaverim exstare pulcherrimam Joannis Tzetzae Homericarum sententiarum quum Politicarum tum moralium Metaphrasim ad Irenem Augustam, ex ejus lectione clarescet, quam vere dixerit magnus Basilius πάσην τὴν τοὐ Ὁμήρου ποιήσιν τἠς ἀρετῆς ἔπαινον, totam Homeri poesim, virtutis laudem esse.