185Telluremque infra ejecit, pelagusque profundum
Illorum sed enim dudum discordia menteis
Separat, inque odium commercia vertit amantum.
Hos ego si possem dictis inflectere blandis,
Communemque thorum positis inducere rixis
190Chara ollis equidem fuerim, venerandaque semper.
Hanc rursum blanda adloquitur Dea nata Dione:
Nulli fas hominum, aut Divum tua temnere jussa.
Tu conjux Jovis, atque soror, Saturnia proles.
Hæc ait, & niveo actutum de pectore zonam
195Solvit acu pictam, variam, cunctisque refertam
lilecebris; amor hic inerat, flagransque cupido,
Et risus, mollesque joci, mellitaque amantum
Colloquia, & quæ prudentum blandissima serpens
Subruit, atque animos[1] submittit Suada severos.
200Tradidit hanc Divæ, pulchroque hæc addidit ore:
Accipe, & hanc variam præcinge ad pectora zonam.
Quæ petis, hic congesta latent namque omnia, nec te
Auxilium Veneris quondam implorasse pigebit
Dixerat ista Venus, subrisitque improba Juno[2],
205Subridensque sinu in roseo data munera condit.
Alma Venus Jovis æthereas contendit in ædeis.
At Juno alticomi summo de vertice Olympi
Pieriam super, Emathiæque uberrima regna,
Et Thracum volat æternis juga cana pruinis,
210Arvaque, nec molli vestigia signat arena.
Linquit Athon deinde, & tumidi super æquoris undam
Lemnum adit, atque urbem, & felicia regna Thoantis.
Hic consanguineum Læthi Dea pulchra Soporem
Adgreditur supplex, roseoque hæc ore profatur
215Somne hominum domitor, cunctorumque inclyte Divum,
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/270
Appearance
Haec pagina emendata est