Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/271

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Nunc mihi, nunc, si quando alias mea jussa sequutus,
Affer opem, nec tanti abolescet gratia facti.
Victus amore gravi postquam, nostroque jacebit
Jupiter infusus gremio, Tu affundere circum,
 220Sopitoque oculos, placidusque illabere membris.
Dona dabo, solium eximium, æternumque, rigensque
Fulvo auro, mihi Vulcanus quod tradidit olim
Arte laboratum magna, scamnumque locandis
Adjiciam exoptata inter convivia plantis.
 325Hæc Dea, turbato adfatur quam pectore Somnus:
O conjux Jovis, atque soror, numenque verendum,
Magnorum quemcumque alium sopire Deorum
Diva jube, torrentis erunt vel rauca fluenta
Oceani, genus unde Deum, non ipse potentem
 230Saturno genitum tamen unquam injussus adibo.
Expertus loquor, Iliaco nam ab litore quondam
Pergama post eversa redux Tirinthius agros.
Quum peteret patrios, precibus me, Diva, coactam
Hortatuque tuo blandum immisisse soporem,
 235Ac domuisse Jovem memini; sed turbine magno
Interea pontumque ipsa, & cœlum omne ciebas
Flatibus excitis ventorum, adversaque longe
Litora, jactatusque Coum deinde adpulit altam
Omnibus ille procul charis rerum omnium egenus.
 240Resciit ut genitor, magna utque excanduit ira,
Stellatisque Deos deturbat sedibus omneis,
Me quærens, mihi perniciem clademque minatus,
Depulsumque alto ab cælo misisset in undas
Me nisi nox domitrix hominum, domitrixque Deorum,
 245Quam fugiens adij, fusco obtexisset amictu.
Ile Deam veritus tristeis animo exuit iras.
Tantum iterum me, Diva, jubes discrimen adire?
Huic Dea respondens Saturnia talibus infit:
O bone, tantumdemne Jovem, Priamove favere,
 250Dardaniisve putas, gnato quantum ille favebat
Amphitruoniadae? mitte hanc de pectore curam.