Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/277

E Wikisource
Haec pagina emendata est

At non Panthoidæ vano stridore per auras
 425Telum ivisse reor; sed Achivum in corpore quemquam
Excepisse ducum tristeisque ivisse sub umbras.
Sic infit, Grajumque animos sermone momordit,
In primis Telamoniadæ, cui proximus heros
Corruerat, contraque abeuntem conjicit hastam;
 430Hostilem sed enim furiam, telumque fefellit
Panthoides saltu, tamen hoc Antenore natus
Excipit Archelochus, tristem cui adversa parabant
Numina perniciem, & jugulo qua se occiput infert,
Os dorsi summum, & nervum præcidit utrumque,
 435Avulsumque cadit caput, & trunca ora priusquam
Coporis in terram moles procumberet ægra.
Exultansque Ajax alta sic voce profatur:
Polydama, occisi Prothoenoris anne videmur
Persolvisse vicem? Nec enim tellure creatum
 440Hunc reor: agnosco Trojani Antenoris ora,
Ipsius & genus, aut fratrem, credamve propinquum.
Hæc ait agnoscens, Teucros dolor occupat ingens.
Atque Acamas Promachum Bæotum interficit hasta,
Dum fratrem tegit exanimem, quem calce trahebat
 445Deprensum Promachus, magnoque hæc gutture fundit:
O genus invisum, & nostris gens debita telis
Argivi, haud solos igitur fata aspera Teucros,
Vos etiam quandoque manent: jacet ecce, superbus;
Hac domitus dextra Promachus, nec inultus in orcum
 450Frater iit, charæ nam vitæ, & sanguinis ipse
Ultor eram super, optandum quo Martis alumno
Nil magis. Hæc infit, Grajumque exasperat iras
Penelei in primis, Acamantaque turbidus æstu
Irruit adversus nec sustentare ruentem
 455Ille potens fugit, Ilioneaque cuspide figit
Phorbantis sobolem, Teucris magis omnibus unum,
Quem Maja genitus dilexerat, arvaque plura,
Lanigerosque greges dederat, penitusque sub ipsum
Hasta supercilium misero, & radice resedit