80Surrexere omnes venienti, & pocula quisque
Plena dabant, Themis at roseo pulcherrima vultu
Occurrit prior, at plenum Jovis aurea conjux
Accepit cratera manu, Themis inde profatur:
Quo properas, Dea? namque metu perculsa videris.
85Fare, age, num magni terret te conjugis ira?
At Juno: Ne me ista roga, sat nota profecto
Ira tibi, ingeniumque mei, moresque mariti.
I præ, nunc magis, & mensis accumbe Deorum
Hic reliquis coram magni mandata Tonantis
90Edisces, nec quemquam hominum, quemquamve Deorum
Plausurum reor, etsi inter convivia fronte
Nunc sedeat placida. Hæc inquit, seditque reposta.
Infremuere Deum reliqui, ridetque frementeis
Juno procul; non læta tamen frons usque renidet,
95Oraque pulchra Deæ, mediisque hæc farier infit:
Stultos, dementeisque Jovi, qui irascimur, ipsumque
Audemus verbis imbellibus, atque minaci
Flectere sermone, aut ullo compescere nisu.
Ille sedens procul insanas irasque, minasque
100Conatusque Deum ridet, temnitque superbus
Caelicolas quoniam virtute, & robore cunctos
Extollit super, ac tumido se gutture jactat.
Ergo ferenda æquis animis, quæ asperrima cumque
Ab Jove sors tulerit. Marti charissima proles
105Nunc jacet Ascalaphus fato sublatus iniquo.
Nec plura his, pronaque manu percussit utraque
Mars femora infrendens, simul hæc de pectore fundit:
Ne mihi nunc vestrum quisquam succenseat, ultum
Si gnati cædem indignam ferar agmina contra,
110Telaque Grajorum, patrio mihi fulmine quanquam
Fata minarentur, terrasque, interque jacerem
Pulvereque, & nigro perfusa cadavera tabo.
Vix ea, Terroremque jubet tremulo ore, Fugamque
Jungere equos, nitida ipse humeris simul induit arma.
115Atque etenim majorque alia, asperiorque fuisset
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/282
Appearance
Haec pagina emendata est