Conseruisse manus, namque & præstantior armis
Esse feror, majorque annis, nec se mihi fas est
Ferre parem, magnorum horret quem turba Deorum:
155Hæc pater: Idæis ab collibus Ilion altum
Illa volans petit actutum, ceu nubibus atris
Quum nix alba cadit, percussa aut grandine densa
Tecta sonant, Boreasque fremens cava nubila toto
Depulsat cœlo, talis Dea pervolat Iris
160Neptunoque adstans pulchro sic ore loquuta est:
Neptune armipotens, Jovis adsum nuntia caelo,
Protinus Iliacis ut agris, pugnaque relicta,
Tecta Deum, pontumve petas, tua regna, profundum.
Si renuas, semet venturum, vique minatur
165Pulsurumque manu, neque Te nescire Tonantis
Virtutem, roburque putat, cui sidera parent.
Hec Dea, cui frendens Neptunus talibus infit:
Præstantis quanquam vesana superbia fratris
Ila fuat, si me invitum compescere dextra
170Conatur, tentatve pari haud contentus honore:
Tres etenim ab Rhea fratres, Saturnia proles,
Jupiter altitonans, & ego, & qui Tartara Pluto
Nigra tenet sorte imperium divisimus[1] æqua.
Mi mare[2] velivolum, & sævum dedit urna tridentem
175Pallenteis Plutoni umbras, Acherontia regna,
Cælivagasque Jovi nubeis, atque æthera magnum.
Omnibus alma tamen terra, & communis Olympus.
Nec Jovis adstringor jussis, sua[3] sorte quietus,
Ille potens licet: ætherea se jactet in aula,
180Nec veluti imbelli dextramque, & vincla minetur.
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/284
Appearance
Haec pagina emendata est