Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/285

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sunt gnati, gnatæque olli, quas ore minaci
Terreat, ac dictis cogat parere trementeis.
Talia Neptunus, roseo hæc Thaumantias ore:
Ergo hæc dura Jovi referam responsa Tonanti?
 185An demens quicquam facilis sententia verti
Prudentum est, ipsæque sequntur Erynnies ultro,
Majoresque colunt natu. Nec plura loquuta est.
Ad quam Neptunus: Recte, o decus Iri Deorum
Talia commemoras. Pulchrum est quum nuntius ipse
 190Utile consilium novit, panditque; sed ira
Corda tument, quum sorte parem, fatoque potitum
Consimili, sermone parat terrere superbo
Nunc equidem cedam invitus, tu hæc pectore serva
Dicta tamen; si me invito, & Junone sorore,
 195Mulciberoque, & Mercurio, pulchraque Minerva
Ipse volet tectis perjuræ parcere Trojae,
Nec mala tot passis cedat victoria Graiis
Hoc sciat æternumque fore, insanabile nobis
Secum odium. Sic fatus abit, pontique sonantis
 200Marmora cana subit, desideriumque relinquit
Triste sui Danais. Phoebo tum Jupiter infit
Hectora Priamidem pete nunc jam, Phoebe, dolentem
Neptunus quando pelagi spumantia regna
Jam petiit, veritusque minas, nostrumque furorem
 205Atque Deis pugna illa quidem exaudita fuisset,
Conflictusque gravis, qui tristia Tartara subter
Saturno comites frendent; nostrum sed utrique
Hoc satius, quod agris Troja, belloque relicto
Ille abiit, nec enim exiguo perfecta labore
 210Res foret. Ipse manu nunc ægida tolle coruscam,
Concutiensque acies Danaum, heroasque fugato.
Ast Hector tua, Priamides sit maxima cura.
Huic tu inspira animum, roburque immitte jacenti,
Dum Danaos agitet fugienteis litus ad altum,
 315Depictasque rateis, sine nostræ cætera curæ,
Respirent trepidi, ut Danai, Martemque retractent.